Mosaico decorativo

Found 12906 Results for: Ut

  • Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum. (Liber Iudith 12, 10)

  • Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. (Liber Iudith 12, 11)

  • Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. (Liber Iudith 12, 12)

  • Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)

  • omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. (Liber Iudith 12, 14)

  • Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. (Liber Iudith 12, 16)

  • Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. (Liber Iudith 13, 1)

  • Erant autem omnes fatigati a vino, (Liber Iudith 13, 2)

  • Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret. (Liber Iudith 13, 5)

  • dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. (Liber Iudith 13, 7)

  • Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. (Liber Iudith 13, 8)

  • Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. (Liber Iudith 13, 10)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina