Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. (Liber I Paralipomenon 23, 11)
Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 23, 13)
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. (Liber I Paralipomenon 23, 17)
Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. (Liber I Paralipomenon 23, 22)
Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. (Liber I Paralipomenon 23, 26)
Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 27)
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. (Liber I Paralipomenon 23, 29)
Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam, (Liber I Paralipomenon 23, 30)
Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 23, 32)
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 2)
Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. (Liber I Paralipomenon 24, 4)
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 5)