Mosaico decorativo

Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut

  • Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)

  • Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. (Liber I Paralipomenon 22, 6)

  • Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)

  • Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. (Liber I Paralipomenon 22, 12)

  • Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: (Liber I Paralipomenon 22, 17)

  • Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia. (Liber I Paralipomenon 23, 4)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina