Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)
si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum: (Liber Leviticus 26, 15)
ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)
Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26, 18)
et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. (Liber Leviticus 26, 19)
Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. (Liber Leviticus 26, 20)
Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra: (Liber Leviticus 26, 21)
immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. (Liber Leviticus 26, 22)
inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, (Liber Leviticus 26, 25)
postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. (Liber Leviticus 26, 26)
ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. (Liber Leviticus 26, 29)
Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, (Liber Leviticus 26, 30)