Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)

  • si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum: (Liber Leviticus 26, 15)

  • ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)

  • Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26, 18)

  • et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. (Liber Leviticus 26, 19)

  • Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. (Liber Leviticus 26, 20)

  • Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra: (Liber Leviticus 26, 21)

  • immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. (Liber Leviticus 26, 22)

  • inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, (Liber Leviticus 26, 25)

  • postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. (Liber Leviticus 26, 26)

  • ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. (Liber Leviticus 26, 29)

  • Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, (Liber Leviticus 26, 30)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina