Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. (Epistula II Petri 1, 14)

  • Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)

  • Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. (Epistula II Petri 1, 17)

  • Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. (Epistula II Petri 1, 18)

  • Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: (Epistula II Petri 1, 19)

  • hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. (Epistula II Petri 1, 20)

  • Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. (Epistula II Petri 1, 21)

  • Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. (Epistula II Petri 2, 1)

  • Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: (Epistula II Petri 2, 2)

  • et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. (Epistula II Petri 2, 3)

  • Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. (Epistula II Petri 2, 4)

  • Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. (Epistula II Petri 2, 5)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina