Found 25898 Results for: Um
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. (Epistula II Petri 1, 14)
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. (Epistula II Petri 1, 17)
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. (Epistula II Petri 1, 18)
Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: (Epistula II Petri 1, 19)
hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. (Epistula II Petri 1, 20)
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. (Epistula II Petri 1, 21)
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. (Epistula II Petri 2, 1)
Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: (Epistula II Petri 2, 2)
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. (Epistula II Petri 2, 3)
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. (Epistula II Petri 2, 4)
Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. (Epistula II Petri 2, 5)