Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, (Epistula ad Hebraeos 3, 8)
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. (Epistula ad Hebraeos 3, 15)
Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. (Epistula ad Hebraeos 4, 1)
Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. (Epistula ad Hebraeos 4, 2)
Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. (Epistula ad Hebraeos 4, 5)