Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. (Epistula ad Hebraeos 2, 4)

  • Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)

  • Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)

  • Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. (Epistula ad Hebraeos 2, 7)

  • Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. (Epistula ad Hebraeos 2, 8)

  • Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)

  • Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te. (Epistula ad Hebraeos 2, 12)

  • Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)

  • Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: (Epistula ad Hebraeos 2, 14)

  • Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. (Epistula ad Hebraeos 2, 17)

  • Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: (Epistula ad Hebraeos 3, 1)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina