Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. (Epistula II ad Corinthios 9, 4)
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. (Epistula II ad Corinthios 9, 5)
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ: (Epistula II ad Corinthios 9, 10)
ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. (Epistula II ad Corinthios 9, 11)
Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, (Epistula II ad Corinthios 9, 12)
per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 9, 14)
Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 1)
Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. (Epistula II ad Corinthios 10, 2)
In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. (Epistula II ad Corinthios 10, 3)