Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: (Epistula II ad Corinthios 7, 13)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum. (Epistula II ad Corinthios 7, 15)

  • quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: (Epistula II ad Corinthios 8, 2)

  • quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, (Epistula II ad Corinthios 8, 3)

  • cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)

  • Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, (Epistula II ad Corinthios 8, 5)

  • ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. (Epistula II ad Corinthios 8, 6)

  • Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. (Epistula II ad Corinthios 8, 8)

  • Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: (Epistula II ad Corinthios 8, 10)

  • nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 11)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina