Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. (Epistula ad Romanos 15, 2)

  • Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Epistula ad Romanos 15, 3)

  • Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)

  • Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 15, 5)

  • ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)

  • Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: (Epistula ad Romanos 15, 8)

  • gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)

  • Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)

  • Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)

  • ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina