Encontrados 25898 resultados para: Um
Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. (Epistula ad Romanos 15, 2)
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Epistula ad Romanos 15, 3)
Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 15, 5)
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: (Epistula ad Romanos 15, 8)
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)
Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)
Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)
ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)