Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? (Actus Apostolorum 21, 38)
Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. (Actus Apostolorum 21, 39)
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens: (Actus Apostolorum 21, 40)
Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. (Actus Apostolorum 22, 2)
Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: (Actus Apostolorum 22, 3)
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, (Actus Apostolorum 22, 4)
sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)
Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: (Actus Apostolorum 22, 6)
Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 22, 8)
Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. (Actus Apostolorum 22, 9)
Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)