Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? (Actus Apostolorum 21, 38)

  • Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. (Actus Apostolorum 21, 39)

  • Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens: (Actus Apostolorum 21, 40)

  • Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. (Actus Apostolorum 22, 2)

  • Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: (Actus Apostolorum 22, 3)

  • qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, (Actus Apostolorum 22, 4)

  • sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: (Actus Apostolorum 22, 6)

  • Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 22, 8)

  • Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. (Actus Apostolorum 22, 9)

  • Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)

  • Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina