Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. (Liber Leviticus 7, 31)
Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. (Liber Leviticus 7, 32)
Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. (Liber Leviticus 7, 33)
Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. (Liber Leviticus 7, 34)
Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, (Liber Leviticus 7, 35)
et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. (Liber Leviticus 7, 36)
Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, (Liber Leviticus 7, 37)
quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. (Liber Leviticus 7, 38)
Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: (Liber Leviticus 8, 2)
et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. (Liber Leviticus 8, 3)
Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, (Liber Leviticus 8, 6)
vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, (Liber Leviticus 8, 7)