Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. (Liber Leviticus 7, 31)

  • Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. (Liber Leviticus 7, 32)

  • Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. (Liber Leviticus 7, 33)

  • Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. (Liber Leviticus 7, 34)

  • Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, (Liber Leviticus 7, 35)

  • et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. (Liber Leviticus 7, 36)

  • Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, (Liber Leviticus 7, 37)

  • quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. (Liber Leviticus 7, 38)

  • Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: (Liber Leviticus 8, 2)

  • et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. (Liber Leviticus 8, 3)

  • Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, (Liber Leviticus 8, 6)

  • vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, (Liber Leviticus 8, 7)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina