Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. (Liber Exodus 37, 1)
Et fecit illi coronam auream per gyrum, (Liber Exodus 37, 2)
et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. (Liber Exodus 37, 5)
Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. (Liber Exodus 37, 6)
cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, (Liber Exodus 37, 8)
extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. (Liber Exodus 37, 9)
Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 37, 10)
Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, (Liber Exodus 37, 11)
ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. (Liber Exodus 37, 12)
Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. (Liber Exodus 37, 15)
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant : (Liber Exodus 37, 17)
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. (Liber Exodus 37, 19)