Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. (Liber Exodus 37, 1)

  • Et fecit illi coronam auream per gyrum, (Liber Exodus 37, 2)

  • et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. (Liber Exodus 37, 5)

  • Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. (Liber Exodus 37, 6)

  • cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, (Liber Exodus 37, 8)

  • extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. (Liber Exodus 37, 9)

  • Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 37, 10)

  • Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, (Liber Exodus 37, 11)

  • ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. (Liber Exodus 37, 12)

  • Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. (Liber Exodus 37, 15)

  • Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant : (Liber Exodus 37, 17)

  • tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. (Liber Exodus 37, 19)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina