Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. (Liber Exodus 27, 4)

  • Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)

  • et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. (Liber Exodus 27, 7)

  • Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 27, 8)

  • Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. (Liber Exodus 27, 9)

  • Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. (Liber Exodus 27, 10)

  • Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)

  • In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : (Liber Exodus 27, 14)

  • et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. (Liber Exodus 27, 17)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina