Fondare 25898 Risultati per: Um
Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. (Liber Exodus 27, 4)
Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)
et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. (Liber Exodus 27, 7)
Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 27, 8)
Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. (Liber Exodus 27, 9)
Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. (Liber Exodus 27, 10)
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : (Liber Exodus 27, 14)
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)
Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. (Liber Exodus 27, 17)