Gefunden 251 Ergebnisse für: Ultra

  • Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)

  • Qui dixit reginæ: In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam? (Liber Esther 9, 12)

  • Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. (Liber Iob 7, 10)

  • Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)

  • Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. (Liber Iob 20, 9)

  • Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. (Liber Iob 32, 15)

  • Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: (Liber Iob 32, 16)

  • neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. (Liber Iob 34, 23)

  • Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. (Liber Iob 34, 32)

  • Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam. (Liber Iob 39, 35)

  • Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. (Liber Iob 40, 27)

  • Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina