Gefunden 251 Ergebnisse für: Ultra

  • Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)

  • Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)

  • Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. (Liber Isaiae 23, 10)

  • et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. (Liber Isaiae 23, 12)

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. (Liber Isaiae 26, 21)

  • Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)

  • Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. (Liber Isaiae 30, 20)

  • Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ; (Liber Isaiae 32, 5)

  • Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)

  • Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. (Liber Isaiae 38, 11)

  • Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. (Liber Isaiae 45, 21)

  • Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina