Mosaico decorativo

Gefunden 2474 Ergebnisse für: Tor

  • Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: (Liber I Paralipomenon 6, 31)

  • Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, (Liber I Paralipomenon 6, 33)

  • Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. (Liber I Paralipomenon 6, 49)

  • Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth. (Liber I Paralipomenon 8, 13)

  • Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, (Liber I Paralipomenon 9, 17)

  • Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. (Liber I Paralipomenon 9, 21)

  • His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. (Liber I Paralipomenon 9, 33)

  • Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. (Liber I Paralipomenon 11, 4)

  • Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. (Liber I Paralipomenon 11, 11)

  • dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere&nbsnbsp;: hæc fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)

  • Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina