Gefunden 1073 Ergebnisse für: Terram
Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et cælos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)
Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. (Liber Ieremiae 6, 8)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: (Liber Ieremiae 6, 12)
A Dan auditus est fremitus equorum ejus ; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ; urbem et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 8, 16)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. (Liber Ieremiae 9, 19)
Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! (Liber Ieremiae 10, 11)
Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos: (Liber Ieremiae 10, 12)
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine. (Liber Ieremiae 11, 5)
Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam. (Liber Ieremiae 12, 15)
Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)
Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. (Liber Ieremiae 14, 18)
Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. (Liber Ieremiae 16, 13)
