Mosaico decorativo

Trouvé 1073 Résultats pour: Terram

  • Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et cælos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)

  • Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. (Liber Ieremiae 6, 8)

  • Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: (Liber Ieremiae 6, 12)

  • A Dan auditus est fremitus equorum ejus ; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ; urbem et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 8, 16)

  • Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. (Liber Ieremiae 9, 19)

  • Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! (Liber Ieremiae 10, 11)

  • Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos: (Liber Ieremiae 10, 12)

  • ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine. (Liber Ieremiae 11, 5)

  • Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos: virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam. (Liber Ieremiae 12, 15)

  • Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. (Liber Ieremiae 14, 18)

  • Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. (Liber Ieremiae 16, 13)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina