Gefunden 1263 Ergebnisse für: Terra Sancta
Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)
Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. (Liber Isaiae 2, 7)
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)
Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. (Liber Isaiae 3, 26)
Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus. (Liber Isaiae 6, 3)
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. (Liber Isaiae 7, 16)
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ; (Liber Isaiae 7, 18)
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)
Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. (Liber Isaiae 9, 1)