Mosaico decorativo

Trouvé 1263 Résultats pour: Terra Sancta

  • Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)

  • Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)

  • Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)

  • Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. (Liber Isaiae 2, 7)

  • Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. (Liber Isaiae 3, 26)

  • Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus. (Liber Isaiae 6, 3)

  • Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. (Liber Isaiae 7, 16)

  • Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ; (Liber Isaiae 7, 18)

  • Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)

  • Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. (Liber Isaiae 9, 1)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina