Gefunden 886 Ergebnisse für: Suum
Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. (Liber Iob 19, 11)
Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. (Liber Iob 20, 10)
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? (Liber Iob 22, 16)
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. (Liber Iob 24, 5)
Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. (Liber Iob 24, 6)
Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. (Liber Iob 24, 15)
Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. (Liber Iob 29, 23)
Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. (Liber Iob 34, 14)
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. (Liber Iob 35, 15)
Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. (Liber Iob 35, 16)
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, (Liber Iob 36, 29)