Gefunden 886 Ergebnisse für: Suum
debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum: (Liber Esther 6, 8)
quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. (Liber Esther 9, 27)
Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: (Liber Esther 10, 9)
Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. (Liber Esther 14, 2)
et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: (Liber Esther 15, 6)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, (Liber Iob 3, 1)
Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum. (Liber Iob 5, 16)
Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? (Liber Iob 15, 2)
Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. (Liber Iob 15, 33)
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. (Liber Iob 16, 10)
Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum. (Liber Iob 18, 7)