Gefunden 3081 Ergebnisse für: Sun
Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. (Liber Proverbiorum 27, 6)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)
Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. (Liber Proverbiorum 27, 25)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ; (Liber Proverbiorum 30, 13)
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 15)
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: (Liber Proverbiorum 30, 18)
Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: (Liber Proverbiorum 30, 24)
Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: (Liber Proverbiorum 30, 29)
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. (Liber Proverbiorum 31, 6)
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. (Liber Proverbiorum 31, 21)
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)