Gefunden 3081 Ergebnisse für: Sun
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. (Liber Proverbiorum 19, 6)
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. (Liber Proverbiorum 19, 29)
Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. (Liber Proverbiorum 20, 18)
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. (Liber Proverbiorum 23, 1)
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. (Liber Proverbiorum 26, 25)