Mosaico decorativo

Gefunden 341 Ergebnisse für: Spiritus

  • Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 65)

  • Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 86)

  • Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. (Prophetia Danielis 5, 12)

  • Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: (Prophetia Danielis 5, 20)

  • Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)

  • Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)

  • Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)

  • Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina