Fondare 341 Risultati per: Spiritus
Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 65)
Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 86)
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)
quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. (Prophetia Danielis 5, 12)
Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: (Prophetia Danielis 5, 20)
Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)
Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)
Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)
Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)
Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)
