Gefunden 1479 Ergebnisse für: Sen
Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. (Actus Apostolorum 22, 2)
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Actus Apostolorum 22, 20)
Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? (Actus Apostolorum 22, 25)
Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. (Actus Apostolorum 23, 7)
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. (Actus Apostolorum 23, 14)
Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. (Actus Apostolorum 23, 33)
Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)
simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)
Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. (Actus Apostolorum 25, 5)
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)
de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. (Actus Apostolorum 25, 15)