Mosaico decorativo

Fondare 1479 Risultati per: Sen

  • Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. (Actus Apostolorum 22, 2)

  • et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Actus Apostolorum 22, 20)

  • Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? (Actus Apostolorum 22, 25)

  • Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. (Actus Apostolorum 23, 7)

  • Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)

  • qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. (Actus Apostolorum 23, 14)

  • Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. (Actus Apostolorum 23, 33)

  • Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)

  • simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)

  • Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. (Actus Apostolorum 25, 5)

  • Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)

  • de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. (Actus Apostolorum 25, 15)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina