Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. (Actus Apostolorum 24, 10)
neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. (Actus Apostolorum 24, 13)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)
Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. (Actus Apostolorum 24, 23)
simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. (Actus Apostolorum 25, 1)
Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum. (Actus Apostolorum 25, 4)
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare: (Actus Apostolorum 25, 7)
Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. (Actus Apostolorum 25, 17)
De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. (Actus Apostolorum 25, 26)
Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)
