Mosaico decorativo

pronađen 4831 Rezultati za: Pro

  • Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. (Actus Apostolorum 24, 10)

  • neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. (Actus Apostolorum 24, 13)

  • Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)

  • Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. (Actus Apostolorum 24, 23)

  • simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)

  • Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. (Actus Apostolorum 25, 1)

  • Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum. (Actus Apostolorum 25, 4)

  • Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)

  • Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare: (Actus Apostolorum 25, 7)

  • Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. (Actus Apostolorum 25, 17)

  • De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. (Actus Apostolorum 25, 26)

  • Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina