Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)
Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)
At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 25)
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. (Liber Exodus 6, 29)
Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ? (Liber Exodus 6, 30)
Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, (Liber Exodus 7, 3)
Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. (Liber Exodus 7, 5)
Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)
Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)
Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)