Mosaico decorativo

Fondare 16965 Risultati per: Or

  • Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)

  • Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)

  • At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 25)

  • Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. (Liber Exodus 6, 29)

  • Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ? (Liber Exodus 6, 30)

  • Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, (Liber Exodus 7, 3)

  • Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. (Liber Exodus 7, 5)

  • Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)

  • Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)

  • Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)

  • Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)

  • Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina