Mosaico decorativo

Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or

  • Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. (Liber Numeri 12, 14)

  • Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. (Liber Numeri 13, 1)

  • Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. (Liber Numeri 13, 4)

  • Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. (Liber Numeri 13, 17)

  • considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: (Liber Numeri 13, 19)

  • humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. (Liber Numeri 13, 21)

  • Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. (Liber Numeri 13, 22)

  • Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: (Liber Numeri 13, 24)

  • qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. (Liber Numeri 13, 25)

  • Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 26)

  • venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: (Liber Numeri 13, 27)

  • sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. (Liber Numeri 13, 29)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina