Fondare 16965 Risultati per: Or
Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. (Liber Numeri 12, 14)
Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. (Liber Numeri 13, 1)
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. (Liber Numeri 13, 4)
Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. (Liber Numeri 13, 17)
considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: (Liber Numeri 13, 19)
humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. (Liber Numeri 13, 21)
Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. (Liber Numeri 13, 22)
Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: (Liber Numeri 13, 24)
qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. (Liber Numeri 13, 25)
Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 26)
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: (Liber Numeri 13, 27)
sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. (Liber Numeri 13, 29)