Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 9, 7)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)
Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: (Liber Leviticus 9, 10)
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, (Liber Leviticus 9, 19)
posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, (Liber Leviticus 9, 20)
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: (Liber Leviticus 9, 23)
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. (Liber Leviticus 10, 1)
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. (Liber Leviticus 10, 2)
Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. (Liber Leviticus 10, 3)
Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. (Liber Leviticus 10, 4)