Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 9, 7)

  • cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. (Liber Leviticus 9, 9)

  • Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: (Liber Leviticus 9, 10)

  • Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, (Liber Leviticus 9, 19)

  • posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, (Liber Leviticus 9, 20)

  • pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: (Liber Leviticus 9, 23)

  • et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. (Liber Leviticus 10, 1)

  • Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. (Liber Leviticus 10, 2)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. (Liber Leviticus 10, 3)

  • Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. (Liber Leviticus 10, 4)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina