Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Quoniam hæc dicit Dominus Deus: Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quæ importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)
Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 23)
Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)
Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? (Prophetia Ezechielis 15, 5)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. (Prophetia Ezechielis 15, 6)
et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 15, 8)
et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. (Prophetia Ezechielis 16, 4)
Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus: (Prophetia Ezechielis 16, 10)
et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: (Prophetia Ezechielis 16, 11)
et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 12)