Mosaico decorativo

Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or

  • et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. (Prophetia Ezechielis 12, 4)

  • Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. (Prophetia Ezechielis 12, 5)

  • In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. (Prophetia Ezechielis 12, 6)

  • Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)

  • Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 10)

  • Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. (Prophetia Ezechielis 12, 11)

  • Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)

  • Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum, et ipsam non videbit: ibique morietur. (Prophetia Ezechielis 12, 13)

  • Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 12, 16)

  • Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)

  • Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël: (Prophetia Ezechielis 12, 24)

  • Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat. (Prophetia Ezechielis 12, 27)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina