Mosaico decorativo

Gefunden 1472 Ergebnisse für: Omnes

  • Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)

  • Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? (Actus Apostolorum 2, 12)

  • Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)

  • Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. (Actus Apostolorum 2, 44)

  • Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)

  • Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. (Actus Apostolorum 4, 21)

  • Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)

  • Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. (Actus Apostolorum 5, 5)

  • Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. (Actus Apostolorum 5, 11)

  • Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)

  • Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina