Found 1472 Results for: Omnes
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? (Actus Apostolorum 2, 12)
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. (Actus Apostolorum 2, 44)
Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)
Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)
At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. (Actus Apostolorum 4, 21)
Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)
Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. (Actus Apostolorum 5, 5)
Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. (Actus Apostolorum 5, 11)
Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)