Mosaico decorativo

Gefunden 13039 Ergebnisse für: No

  • Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. (Actus Apostolorum 12, 13)

  • Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. (Actus Apostolorum 12, 14)

  • Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. (Actus Apostolorum 12, 18)

  • Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. (Actus Apostolorum 12, 19)

  • Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. (Actus Apostolorum 12, 22)

  • Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)

  • Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. (Actus Apostolorum 12, 25)

  • Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. (Actus Apostolorum 13, 2)

  • Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, (Actus Apostolorum 13, 6)

  • Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)

  • dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. (Actus Apostolorum 13, 10)

  • Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina