Fondare 13039 Risultati per: No
Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. (Actus Apostolorum 12, 13)
Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. (Actus Apostolorum 12, 14)
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. (Actus Apostolorum 12, 18)
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. (Actus Apostolorum 12, 19)
Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. (Actus Apostolorum 12, 22)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. (Actus Apostolorum 12, 25)
Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. (Actus Apostolorum 13, 2)
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu, (Actus Apostolorum 13, 6)
Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)
dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. (Actus Apostolorum 13, 10)
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)